Proca, rex Albanorum, Amulium et Numitorem filios habuit. Amulius fratri imperium non dedit et filiam eius, Rheam Silviam, Vestae sacerdotem praefecit, quae a Marte compressa Remum et Romulum edidit. Amulius ipsam in vincula compegit, parvulos in Tiberim abiecit, quos aqua in sicco reliquit. Ad vagitum lupa accurrit eosque uberibus suis aluit. Mox Faustulus pastor Accae Laurentiae coniugi dedit. Qui postea Amulio interfecto Numitori avo regnum restituerunt; ipsi pastoribus adunatis civitatem condiderunt, quam Romulus Romam vocavit; et ut eam prius legibus muniret quam moenibus, edixit, ne quis vallum transiliret; quod Remus irridens transilivit et a Celere centurione rastro fertur occisus. Cum feminas finitimorum Romani vi rapuissent, primi Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Adversus quos Romulus processit et exercitum eorum ac ducem Acronem singulari proelio devicit. Spolia opima Iovi Feretrio in Capitolio consecravit. Sabini ob raptas bellum adversus Romanos sumpserunt. Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites vocavit. Centum senatores a pietate patres appellavit. Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione Luceres appellavit. Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellavit. Numa Pompilius, ut populum ferum religione molliret, sacra plurima instituit. Aedem Vestae fecit, virgines Vestales legit, flamines tres, Dialem Martialem Quirinalem, Salios, Martis sacerdotes, XII instituit, pontificem maximum creavit, portas Iano gemino aedificavit, Annum in XII menses distribuit additis Ianuario et Februario. Tullus Hostilius rex creatus bellum Albanis indixit. Curiam Hostiliam constituit. Montem Coelium urbi addidit. Fulmine ictus cum regia conflagravit. Ancus Marcius, Numae Pompilii ex filia nepos, aequitate et religione avo similis, Latinos bello domuit. Murcium et Ianiculum montes urbi addidit, nova moenia oppido circumdedit. Silvas ad usum navium publicavit. Salinarum vectigal instituit. Carcerem primus aedificavit. Lucius Tarquinius Priscus, urbe Tarquiniis profectus Romam petiit. Centum patres in curiam legit, equitum centurias numero duplicavit, circum maximum aedificavit. Ludos magnos instituit. De Sabinis et priscis Latinis triumphavit. Murum lapideum urbi circumdedit. Servius Tullius quasi precario regnare coepit, sed recte imperium administravit. Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit, aggerem fossasque fecit Populum in quattuor tribus distribuit ac post plebi distribuit annonam. Mensuras pondera classes centuriasque constituit. Tarquinius Superbus cognomen moribus meruit. Occiso Servio Tullio regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus Latinos Sabinosque domuit; ferias Latinas primas instituit. Ludos in circo et cloacam maximam fecit. Cum in obsidione Ardeae filius eius Lucretiae stuprum intulisset, cum eo in exilium actus ad Porsennam, Etruriae regem, confugit, cuius ope regnum retinere tentavit. Pulsus Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum vitae tempus exegit. Tarquinius Collatinus, sorore Tarquinii Superbi genitus, in contubernio iuvenum regiorum Ardeae erat; ubi cum forte in liberiore convivio coniugem suam unusquisque laudaret, placuit experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt: itaque ea pudicissima iudicatur. Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus nocte Collatiam rediit et iure propinquitatis in domum Collatini venit et cubiculum Lucretiae irrupit, pudicitiam expugnavit. Illa postero die advocatis patre et coniuge rem exposuit et se cultro, quem veste texerat, occidit. Illi in exitium regum coniurarunt eorumque exilio necem Lucretiae vindicaverunt. Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit. Exinde socius et miles in castris patri fuit. Mortuo eo causam belli quaerens Saguntum Romanis foederatam intra sex menses evertit. Tum Alpibus patefactis in Italiam traiecit. P. Scipionem apud Ticinum, Sempronium Longum apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenum, Paullum et Varronem apud Cannas superavit. Cumque urbem capere posset, in Campaniam devertit, cuius deliciis elanguit. Et cum ad tertium ab urbe lapidem castra posuisset, tempestatibus repulsus, primum a Fabio Maximo frustratus, deinde a Valerio Flacco repulsus, a Graccho et Marcello fugatus, in Africam revocatus, a Scipione superatus, ad Antiochum regem Syriae confugit; quo victo ad Prusiam regem Bithyniae concessit; unde Romana legatione repetitus hausto, quod sub gemma anuli habebat, veneno absumptus est. Publius Scipio ex virtute Africanus dictus, Iovis filius creditus. Viginti quattuor annorum praetor in Hispaniam missus Carthaginem, qua die venit, cepit. Hasdrubalem Magonemque, fratres Hannibalis, Hispania expulit. Revocatum ex Italia Hannibalem superavit. Publius Scipio Aemilianus, Paulli Macedonici filius, a Scipione Africano adoptatus, in Macedonia cum patre agens victum Persen tam pertinaciter persecutus est, ut media nocte in castra redierit. Cum aedilitatem peteret, consul ante annos ultro factus Carthaginem intra sex menses delevit. Numantiam in Hispania correcta prius militum disciplina fame vicit; hinc Numantinus. Cn. Pompeius Magnus, civili bello Syllae partes secutus ita egit, ut ab eo maxime diligeretur. Viginti sex annos natus triumphavit.. Praetor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium vicit. Mox piratas intra quadragesimum diem subegit. Tigranem ad deditionem, Mithridatem ad venenum compulit. Deinde mira felicitate nunc in septemtrionem Albanos, Colchos, Heniochos, Caspios, Iberos, nunc in orientem Parthos, Arabas atque Iudaeos cum magno sui terrore penetravit. Primus in Hyrcanum, Rubrum et Arabicum mare usque pervenit. Moxque diviso orbis imperio, cum Crassus Syriam, Caesar Galliam, Pompeius urbem obtineret, post caedem Crassi Caesarem dimittere exercitum iussit. Cuius infesto adventu urbe pulsus, in Pharsalia victus ad Ptolomaeum Alexandriae regem confugit. Eius imperio ab Achilla et Potino satellitibus occisus est. Gaius Iulius Caesar, veneratione rerum gestarum Divus dictus, praetor Lusitaniam et post Galliam ab Alpibus usque et Oceanum bis classe transgressus Britanniam subegit. Cum ei triumphus a Pompeio negaretur, armis eum urbe pulsum in Pharsalia vicit. Dictator in perpetuum factus a senatu, in curia Cassio et Bruto caedis auctoribus tribus et viginti vulneribus occisus est; cuius corpore pro rostris posito sol orbem suum celasse dicitur. Caesar Octavianus Brutum et Cassium caedis auctores in Macedonia vicit. Marcum Antonium consulem Syriam obtinentem amore Cleopatrae devinctum in Actiaco Ambraciae litore debellavit. Reliquam orbis partem per legatos domuit. Iani gemini portas bis ante se clausas, primo sub Numa, iterum post primum Punicum bellum, sua manu clausit. Dictator in perpetuum factus a senatu ob res gestas Divus Augustus est appellatus. Marcus Antonius Augustum perfidiose tractavit, a quo apud Mutinam victus, Perusii fame domitus in Galliam fugit. Ibi Lepidum sibi collegam adiunxit; Brutum exercitu eius corrupto occidit; reparatis viribus in Italiam regressus cum Caesare in gratiam rediit. Triumvir factus proscriptionem a Lucio Caesare avunculo suo coepit. In Syriam missus bellum Parthis intulit, a quibus victus vix tertiam partem de quindecim legionibus in Aegyptum perduxit; ibi Cleopatrae amore devinctus in Actiaco litore ab Augusto victus est. In Alexandriam regressus, cum habitu regio in solio regali sedisset, necem sibi ipse conscivit. Cleopatra Ptolomaei regis Aegyptiorum filia, a fratre suo Ptolomaeo eodemque marito, quem fraudare regno voluerat, pulsa ad Caesarem bello civili in Alexandriam venit; ab eo specie sua et concubitu regnum Ptolomaei et necem impetravit. Haec tantae libidinis fuit, ut saepe prostiterit, tantae pulchritudinis, ut multi noctem illius morte emerint. Postea Antonio iuncta, cum eo victa, cum se illi inferias ferre simularet, in Mausoleo eius admotis aspidibus periit. |